OCR Output

129

gulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus,
quot digitis latum capillitium, quot dormiendum ho¬
ras. Atque haec quidem aequali¬
tas in tanta corporum et inge¬
niorum varietate, quam sit inae¬
qualis, quis non perspicit? Et
tamen his nugis non alios modo
prae se nauci faciunt, verum
invicem alii alios contemnunt,
atque homines apostolicam cha¬
ritatem professi, ob aliter cin¬
ctam vestem, ob colorem paulo
fusciorem, omnia miris tragoe¬
diis miscent. Ex his videas quos¬
dam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non
nisi Cilicina utantur, intima Milesia 3), alios contra,
qui superne linei sint,
intime lanei. Rursum
alios qui pecuniae con¬

tactum ceu aconitum
horreant, nec a vino in¬
terim, nec a mulierum
contactu temperantes,
Denique mirum omnibus
studium, ne quid in ra¬

tione vitae conveniat.
Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut
inter se dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in

3) Milesia (vellera, Verg. Georg. III. 306 cl. Hor. Ep. I. 17, 30)
opponuntur Cilicinis, ex pilis caprarum et hircorum in usum tenuiorum
contextis.