OCR
130 dent, et inter hos alii Coletas 5), alii Minores, alii Minimos ©), alii Bullistas 7), Rursum hi Benedictinos *), illi Bernardinos ®): hi Brigidenses *°), illi Augustinenses"): hi Guilhelmitas™), illi Facobitas *), quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur ceremoniis et hominum traditiunculis, ut putet unum IU coelum parum dignum esse tantis meritis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemptis his omnibus, suum illud sit TUL = RTLA ile 4) i.e. qui fune cincti sunt, unde apud Francogallos Fratribus minoribus regularis observantiae nomen ,,Cordeliers” inditum est. Nusquam alibi apud E. nisi in l. De Conscr. Epist. (I. 467 A) repperi, ubi ,,Funigerorum institutum professus est”, Num acutius quam verius dictum, si quis contenderit, respicere Erasmum Ad. III. 5, 19 (P. 832 D) ibique „Ad restim funiculum”, cui cognatum „Linum annectis lino”, velut si quis mendacium attexat mendacio, dolum dolo, nugamentum nugamento? 5) Coleta, virgo Corbeiae in urbe Picardiae nata (1380—1447), primum Beguinis, mox Clarissis se addixit, tandem anno 1425 Congregationem Coletanam condidit. Huius saeculi initio sancta est praedicata. 6) Ordo Fratrum Minorum conditus est a Francisco Assisii, in urbe Umbriae nato (1182—1226), biennio post mortem iam in Sanctorum numerum relato. Huic accessit ordo Minimorum a Francisco Paulano (Paula est oppidum Calabriae) institutus, qui ea fuit humilitate ut cum S. Franciscus eius patronus alumnos Minores, suos Minimos appellari vellet. Vixit ab anno 1416—1507 et Sanctis est additus 1519.