OCR Output

131

exacturus praeceptum, nempe charitatis. Alius osten¬
tabit aqualiculum, omni piscium genere distentum ").
Alius psalmorum centum effundet modios. Alius je¬
juniorum myriadas annumerabit, et toties unico pran¬
dio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum

7) Quod nomen subinde Scti Francisci Congregationis sociis datur,
qui vulgo ,,Observantes” appellantur.

8) Benedictus, Nursiae , quod oppidum est Umbriae, natus (480—543)
in monte Cassino agri Neapolitani, anno 529 coenobium condidit,
cuius regulam qui sequebantur, Ordines ac Congregationes sub regula
S. Benedicti militantium appellabantur.

9) Robertus Abbas ex ordine Benedictinorum, haud procul a Divi¬
one (Dijon) Cistertium monasterium 1098 instituerat, cui cum Sanctus
Bernardus 1119 alter conditor extitisset, Cisterciensibus Bernardinorum
nomen accessit.

10) Animadversione dignum E. Brigidenses scripsisse. Novimus enim
Brigidam, sanctam in Hibernia natam (t+ 523), complura monasteria
ad educandas puellas condidisse, at ordinem ab ea appellatum saepe
confundi cum Brigiffae (1302—1373), quae e Norvegia oriunda hoc
in coenobiis peculiare habuit ut ibi non solum moniales verum etiam
monachi vivere solerent — sed muris ac cancellis a se invicem divisi
(Miraeus, Orig. monast. L. IV. 1620, p. 57).

11) Originem repetunt a Scto Augustino, quamquam variae Con¬
gregationes anno demum 1244 a P. M. Innocentio IV in unum con¬
iunctae, Augustini regulis uti iussae sunt. Cum Dominicanis, Francis¬
canis, Carmelitis efficiunt IV primarios ordines mendicantium.

12) Auctor fuit Guilielmus Aquitaniae dux et Pictavorum comes,
qui postquam schisma adversus Innocentium II P. M. fovit, a Scto
Bernardo conversus est. Multis peregrinationibus peractis in dicione
Senensi solitarius vitam confecit. Dubii haerent scriptores, utrum eius
ordo sub regulis Sti Augustini an Benedicti militet.

13) Iacobitae, dicti Dominicani, seu religiosi Ordinis S. Dominici,
quod eis Hospitale Peregrinorum S. Jacobi Parisiis ad mansionem
assignatum primitus fuerit (Du Cange).

14) Aqualiculus pro ventriculo, Pers. S. I. 57. —,Omni p. g.” sibi
vult „quamquam ab esu carnium abstinet”,