OCR
129 gulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis non alios modo prae se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam charitatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia 3), alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae con tactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu temperantes, Denique mirum omnibus studium, ne quid in ra tione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut inter se dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in 3) Milesia (vellera, Verg. Georg. III. 306 cl. Hor. Ep. I. 17, 30) opponuntur Cilicinis, ex pilis caprarum et hircorum in usum tenuiorum contextis.