nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc
hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum
etiam occursum omino¬
sum esse persuasum sit,
tamen ipsi sibi magnifice
blandiuntur. Primum
summam existimant pie¬
tatem, si usque adeo
nihil attigerint littera¬
rum, ut ne legere quidem
possint. Deinde cum
psalmos suos, numeratos
quidem illos, at non in¬
tellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum
vero se putant divorum aures multa voluptate demul¬
cere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendi¬
citatem magno vendunt ?), proque foribus magno
mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis,
vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri pro¬
fecto reliquorum mendicorum jactura. Atque ad eum
modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusti¬
citate, impudentia, apostolos, ut ajunt, nobis referunt.
Quid autem jucundius, quam quod omnia faciunt ex
praescripto, quasi mathematicis utentes rationibus,
quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat cal¬
ceus, quo colore cingula, vestis quot discriminibus
varieganda, qua materia, quotque culmis latum cin¬
autem E. monachos malos vel superstitiosos carpit, ut in Apol. ad
blasph. Stun. IX. P. 366 F. Eorum origines enarrat in De amab.
Eccl. concordia V. p. 484 A; genera, Eccl. V. p. 816 D.
2) i. q. venditant, ostentant.