OCR Output

124

frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis con¬
spurcare ®). At interim ipsi felicissime sibi placent,
imo plaudunt, adeo ut his suavissimis naeniis, nocte
dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit,
ut evangelium aut Paulinas epistolas vel semel liceat
evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scho¬
lis, existimant sese universam ecclesiam, alioqui rui¬
turam, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus,
quam Atlas coelum hume¬
ris sustinet apud Poëtas.
Jam illud quantae felicitatis
esse putatis, dum arcanas
litteras, perinde quasi cereae
sint, pro libidine formant
ac reformant, dum conclu¬
siones suas, quibus jam
aliquot scholastici subscrip¬
serunt, plusquam Solonis
KA leges videri postulant, et
= VERUR 6 È vel pontificiis decretis ante¬
oS Ve y= ponendas, dumque veluti

Hl Gg eC censores orbis ad palino¬
tU (i is si .
— 295 e . diam trahunt, si quid us¬

quam cum explicitis et im¬

plicitis illorum conclusionibus non ad amussim qua¬

Ts Eee

52) Lectu dignissima sunt quae iam anno 1499 scripsit ad Thom.
Greium in Ep. 85 (P. 77): Nolim haec interpreteris in ipsam dicta
Theologiam, quam, ut scis, unice semper colui: sed in nostrae tem¬
pestatis Theologastros quosdam jocari libuit, quorum cerebellis nihil
putidius, lingua nihil barbarius, ingenio nihil stupidius, doctrina nihil spi¬
nosius, vita nihil fucatius, oratione nihil virulentius, pectore nihil nigrius.