drarit, ac non secus atque ex oraculo pronuntiant:
haec propositio scandalosa™) est: haec parum reveren¬
tialis: haec haeresim olet: haec male tinnit: ut jam
nec baptismus, ħñec evangelium, nec Paulus aut Pe¬
trus, nec sanctus Hieronymus aut Augustinus, imo
nec ipse Thomas dpiororeAsnwratog Christianum efficiat,
nisi Baccalauriorum ™) calculus accesserit, tanta est
in judicando subtilitas. Quis enim sensurus erat, eum
christianum non esse, qui diceret has duas orationes,
matula putes, et matula putet, Item ollae fervere, et
ollam fervere”), pariter esse congruas, nisi sapientes
illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset
ecclesiam, quos ne lecturus quidem unquam quisquam
fuerat, nisi magnis sigillis *) isti prodidissent? Verum,
an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum
inferorum res omneis sic examussim depingunt, tan¬
quam in ea Republica complureis annos sint versati?
Praeterea dum pro arbitrio novos orbes ™) fabricantur,
53) Exávðæàoy in adn. ad. Matth. XV. 23, (VI P. 90) per obsta¬
culum vel impedimentum (pedum) interpretatur.
54) Hoc nomine veniunt ab saeculo usque XIII ii, quibus cum
omnia iusta examinum et disputationum facta essent, in Universitatibus
praelegendi facultas data erat.
55) Huius quaestionis, de qua Oxonienses_rixabantur, cardinem
non capio. Iam apud Quint. I. 6, 8 de verbo fervere et fervère agitur,
quae causa extitit cur hic ederetur ollam férvere et ollam fervére, At
patet, ut verbum in priore oratione quam, L. auctore , eodem iure quo
Fratris cuiusdam „Socrates curris et S. currit” perfectam ac congruam
esse iocatur, ita mox substantivum variatum esse. Num forte ita acci¬
pienda ut ,,o//ae fervere” sit 3 ps. ind. pf. ab inchoat. fervesco et o/¬
lam f. praes. inf.?
56) i. e. sigillis Universitatis applicatis.
57) Septem veterum sphaeras varias ob causas tribus auxerunt,