OCR
124 frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis conspurcare ®). At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit, ut evangelium aut Paulinas epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam ecclesiam, alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas coelum humeris sustinet apud Poëtas. Jam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus jam aliquot scholastici subscripserunt, plusquam Solonis KA leges videri postulant, et = VERUR 6 È vel pontificiis decretis anteoS Ve y= ponendas, dumque veluti Hl Gg eC censores orbis ad palinotU (i is si . — 295 e . diam trahunt, si quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus non ad amussim quaTs Eee 52) Lectu dignissima sunt quae iam anno 1499 scripsit ad Thom. Greium in Ep. 85 (P. 77): Nolim haec interpreteris in ipsam dicta Theologiam, quam, ut scis, unice semper colui: sed in nostrae tempestatis Theologastros quosdam jocari libuit, quorum cerebellis nihil putidius, lingua nihil barbarius, ingenio nihil stupidius, doctrina nihil spinosius, vita nihil fucatius, oratione nihil virulentius, pectore nihil nigrius.