OCR Output

123

eo cui gladius sit fortunatus ®): tum enim nihil aliud
quam tela Penelopes retexeretur ). Ac meo quidem
Judicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis mili¬
tum cohortibus, per quas
e jam olim ancipite Marte
belligerantur, clamosissi¬
mos Scotistas, et pertina¬
cissimos Occanistas, et in¬
victos Albertistas una cum
tota sophistarum manu,
mitterent in Turcas et Sa¬
racenos: spectarent, opi¬
nor, et conflictum omnium
lepidissimum, et victoriam
non ante visam. Quis enim
usque adeo frigidus, quem
istorum non inflamment acumina? Quis tam stupidus,
ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut
haec illi non maximas offundant tenebras? Verum
haec omnia videor vobis propemodum joco dicere.
Nec mirum sane, cum sint et inter ipsos theologos
melioribus instituti litteris, qui ad has frivolas, ut
putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui
velut sacrilegii genus execrentur, summamque du¬
cant impietatem, de rebus tam arcanis et adorandis
magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam
prophanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arro¬

50) Qualem qui haberet nullo nisi simili gladio vulnerari posse
credebatur,
51) i. e. inanem operam sumeret. Ad. I. 4, 42 (P. 168 B).