OCR
12I ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans et opus operatum È). Passim inculcant charitatem, nec secernunt infusam 5) ab acquisita, nec explicant, accidensne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum, at emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cujus unius eruditione licet omneis aestimare, toties damnaturum fuisse quaestiones *), disceptationes “), genealogias *'), et, ut ipse vocat, Aoyouayixs ), si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plusquam Chrysippeis *) subtilitatibus conferantur. Quanquam homines modestissimi, si quid forte scriptum sit ab apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honotis, 37) Eccl. p. 783 D de bonis oper. agit. — ,,Opus autem operatum intelligunt ipsum opus aut rem ipsam in se et valere aliquid ex opere operato dicitur cum ex re ipsa applicata aliquis effectus utilis sequitur et non solum ex opere operan??s (erravitne E.?), hoc est propter sanctitatem aut eius qui applicat vel recipit aut utitur.” I. Viguerii Institut. Theol. Parisiis, 1550 P. 170 F. 38) Idem videtur ac innatam. 39) Epist. ad. Timoth. II. 2, 23 et ad Tit. III 9. 40) Epist. ad Tim. I. 6, 20 et IL 2, 16, 41) Epist. ad Tit. INIL 9etad Tim L 1, 4. 42) Tim. E 6, 4 43) Chrysippus, Solis in urbe Ciliciae natus (282—208), ingenii acumine et disserendi subtilitate Stoicae scholae magno praesidio erat, ita ut omnium in ore esset illud: E} p) yp ğv Xpúcımmoç, oùx By Hv Ero. 9