OCR
120 docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, et finalis *) baptismi nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, sed in spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud evangelicnm: spéritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare *). Verum haud apparet eis ir tum fuisse revelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas **). Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in phy sicis , et ultramundanis*) Aristotelis et Scoticis contriverit? Identidem inculcant Apostoli gratiam, at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem *). Hortantur 32) Cf. Eccles. s. de rat. conc. V. p. 930C. 33) Ev. Ioan. IV. 24. 34) In umbone, hemicyclio caput circumdante tres ordines radiorum delineabantur, unus in vertice et in temporibus reliqui duo. (L.). 35) i. q. metaphysicis. 36) In multis gratiae distinctionibus est quoque in ,,gratum facientem et gratis datam”,