ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans
et opus operatum È). Passim inculcant charitatem,
nec secernunt infusam 5) ab acquisita, nec explicant,
accidensne sit, an substantia, creata res an increata.
Detestantur peccatum, at emoriar, si potuerunt scien¬
tifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus,
nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim
adduci possum, ut credam Paulum, e cujus unius
eruditione licet omneis aestimare, toties damnaturum
fuisse quaestiones *), disceptationes “), genealogias *'),
et, ut ipse vocat, Aoyouayixs ), si eas percalluisset
argutias, praesertim cum omnes illius temporis con¬
tentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si
cum magistrorum nostrorum plusquam Chrysippeis *)
subtilitatibus conferantur. Quanquam homines modes¬
tissimi, si quid forte scriptum sit ab apostolis indo¬
latius parumque magistraliter, non damnant quidem,
sed commode interpretantur. Hoc videlicet honotis,
37) Eccl. p. 783 D de bonis oper. agit. — ,,Opus autem operatum
intelligunt ipsum opus aut rem ipsam in se et valere aliquid ex opere
operato dicitur cum ex re ipsa applicata aliquis effectus utilis sequitur
et non solum ex opere operan??s (erravitne E.?), hoc est propter sanc¬
titatem aut eius qui applicat vel recipit aut utitur.” I. Viguerii Institut.
Theol. Parisiis, 1550 P. 170 F.
38) Idem videtur ac innatam.
39) Epist. ad. Timoth. II. 2, 23 et ad Tit. III 9.
40) Epist. ad Tim. I. 6, 20 et IL 2, 16,
41) Epist. ad Tit. INIL 9etad Tim L 1, 4.
42) Tim. E 6, 4
43) Chrysippus, Solis in urbe Ciliciae natus (282—208), ingenii
acumine et disserendi subtilitate Stoicae scholae magno praesidio erat,
ita ut omnium in ore esset illud: E} p) yp ğv Xpúcımmoç, oùx By
Hv Ero.