lium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum,
Scotistarum *™), et nondum omneis dixi (sectas), sed
praecipuas duntaxat. In quibus omnibus tantum est
eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis
apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de
rebus cum hoc novo theologorum genere conserere
manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum
ait: Fides est substantia rerum sperandarum, argu¬
mentum non apparentium™): parum magistraliter de¬
24) Sectatores sunt 1" Thomae Aquinatis (1225—1274), qui anno
1323 a Ioanne XXII inter Divos est receptus. Inter scriptores Eccle¬
siasticos (reales) adeo principem tenet locum doctor ille universalis
vel angelicus, ut non solum multa ex eius scriptis a concilio Tridentino
Ecclesiae dogmatis sint inserta, verum etiam a PP. MM. Pio IX et
Leone XIII eius Philosophia et Theologia fundamenta sint declarata
in quibus omnia eruditorum Romano-Catholicorum studia posita esse
oporteret.
2°, Alberti Magni, in pago Sueviae nati (1193—1280) qui, Thomae
magister, ob variam eruditionem ab aequalibus summo iure Doctor uni¬
versalis appellatus est. Cuius ut- de Theologicis operibus sileam, Ari¬
stotelis studia libris interpretandis promovit; tam peritus erat Physices,
Alchymiae (Chemiae), Historiae naturalis, ut Saec. XIII more vel artis
magicae suspicionem excitaret.
3°- Guilielmi, cui nomen a pago Surregiae (Surrey) Occam, (t+ 1347)
et magister Scotus erat, Venerabilis inceptoris cognominati, quod
Nominales suam doctrinam instauratam et restitutam ei debebant.
Primus artum inter Theologiam et Philosophiam vinculum solvere
coepit. Laudantur eius Summa totius logices et Tractatus logicae in
III partes divisus.
4°. Ioannis Duns (quod nomen ex pago Hiberniae Dun oriundum
videtur), Scoti (1265 vel 1274—1308), qui Realia Castra a Thomae
Aquinatis impetu tam argutis dialecticis armis tutatus est, ut Doctoris
subtilis nomine dignus censeretur. Praeter alia opera Commentarios ad
Biblia Sacra et Aristotelis opera conscripsit.
25) Ep. ad Hebraeos XL 1.