definivit %). Idem ut charitatem optime praestitit, ita
parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad
Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi con¬
secrabant synaxim, et tamen rogati de termino a quo,
et termino ad quem: de transsubstantiatione : de modo
quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia,
qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce,
qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat trans¬
substantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quanti¬
tas discreta sit in fluxu "), non pari, sicut opinor,
respondissent acumine, quo Scotidae *) disserunt haec,
ac definiunt. Noverant illi Jesu matrem; sed quis
eorum tam philosophice demonstravit, quomodo fue¬
rit ab Adae macula praeservata, quam nostri theo¬
logi *)? Petrus accepit claves ®), et accepit ab eo,
qui non committat indigno et tamen an intellexerit,
nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo
scientiae clavem habeat is quoque, qui scientiam non
habeat *'). Baptizabant illi passim, et tamen nusquam
26) Reiecta Pauli definitione, magistraliter finem diffiniebant: Fides
est voluntaria certitudo absentium infra scientiam et supra opinionem
constituta (L.).
27) Quaeritur quo temporis puncto tandem transsubstantiatio fiat,
cum oratio consecrationis multis verbis constet, quae sibi succedant ut
quantitas discreta.
28) Hoc patronymico de Scotistis usus est, secutus Iuv. (IJ. 65)
Stoicidas pro Stoicis.
29) Adversus Thomistas pro immaculata Mariae conceptione pro¬
pugnabant Scotistae, — Gen, Adae saepius invenitur (Gen. II, 20).
30) Ev. Matth. XVI. 19.
31) Sufficere auctoritatem et potestatem discernendi, quae in eo
quoque esse possint qui omni scientia et discretione vacet, Scotistae
docebant,