si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pende¬
bat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo
dici potuerit: et num post resurrectionem edere aut
bibere fas sit futurum, jam nunc famem sitimque prae¬
caventes. Sunt innumerabiles Asrrokec ia *), his quo¬
que multo subtiliores, de notionibus, de relationibus,
de formalitatibus , de quidditatibus , ecceitatibus™), quas
nemo possit oculis assequi, nisi tam Lynceus, ut ea
quoque per altissimas tenebras videat, quae nusquam
sunt. Adde nunc his yvapag illas, adeo rapadogouc,
ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant,
crassissima prae his videantur, et circumforanea, velut
levius esse crimen, homines mille jugulare, quam
semel in die dominico calceum pauperi consuere ”).
Et potius esse committendum, ut universus orbis
pereat una cum victu et vestitu, quod ajunt, suo,
quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere”).
Jam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam red¬
dunt tot scholasticorum viae, ut citius e labyrinthis
temet explices, quam ex involucris Realium , Nomina¬
(veteres), ni fallor, benedictionem appellabant, fieri, certum erat esse
corpus et sanguinem Domini.” Apol. adv. mon., Tom. IX. p. 1065 E.
20) Copulavit, si quid video, ex Aerrodoye’y et crevoAecyelv in v. 319
Nub. Aristoph.
21) Ad haec Listrius: ,,Formalitates eas vocant, quae recipiuntur in
subiecto, quidditates autem quae recipiunt et somniant etiam AerroAdyor
nostri quasdam differentias individuales et individuationes... Has diffe¬
rentias quidam ecceitates, quidam sorteitates vocant, portenta inaudita
monstrosis et inauditis vocibus appeilantes.”
22) „Sic enim dicunt, propterea quod alterum inmediatè est contra
Deum, alterum immediaté contra proximum.” (L.).
23) Pro temporali vita alicuius perfectus mentiri non debet. Corp.
Iur. Canon. (Friedberg) Decr. Grat. P. II, caus. 22, quaest. 2, c. 14.