interim Natura cum suis conjecturis, magnifice ridet.
Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis
magnum est argumentum, quod singulis de rebus
inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii, cum nihil
omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur :
cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties,
aut saxum obvium videant 3), vel quia lippiunt pleri¬
que, vel quia peregrinantur animi 4), tamen ideas,
universalia, formas separatas, primas materias , quid¬
ditates, ecceitates 5) videre- se praedicant, res adeo
tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere.
3) Hor. Sat. II. 3, 50.
4) Dum peregre est animus sine corpore velox. Hor. Ep. I.
12,713,
5) Haec continentur doctorum qui dicuntur scholasticorum doctrina ,
de qua agere longum est et me hanc medii aevi sapientiam dialecti¬
carum captionum plenissimam non satis callere libens fateor.
Quamobrem pauca tantum adnotabo quotiens incidero in portenta
verborum — Listrius mihi auctor est — a recentioribus Theologis
excogitata. Ad hunc locum hoc satis esto. Ex quo tempore Cynici et
Stoici Platonis de ideis doctrinam impugnaverunt, eaedem res identi¬
dem in quaestionem vocabantur a Neo-Platonicis et Ecclesiae Chris¬
tianae doctoribus, unde saec. fere XI Philosophia quaedam Christiana,
Scholastica quae dicitur, est exorta, cuius quasi tessera erat ,,Credo
ut intelligam”, quibus verbis Anselmus usus est. Occupati in spinis
partiendi et definiendi et plane non dubitantes, quin nulla controversia
esset inter Ecclesiae dogmata et Aristotelis philosophiam, qualis un¬
decunque ad eorum notitiam pervenerat, in duas scholas Realium et
Nominalium discesserunt.
Ex his fuit Roscellinus, qui ##éversalia nomina tantum rerum et
flatum vocis esse pronuntiavit, cum illis duce Platone universalia ante
rem esse constaret. Forma est el006, opposita Yay, quae party (ma¬
teria prima) opponitur Way écyáry (materiae secundae). Quidditas,
i.q. (9rep) réde rs et forma substantialis, ut barbaram vocem barbare
explicem, significat qualitatem essentialem et distinctivam rei cuiusdam;