Tum vero praecipue prophanum vulgus aspernantur,
quoties triquetris et te¬
tragonis, circulis, atque
hujusmodi picturis ma¬
thematicis, aliis super
alias inductis, et in la¬
byrinthi speciem confu¬
sis, praeterea literis velut
in acie dispositis , ac sub¬
inde alio atque alio repe¬
titis ordine, tenebras ê)
offundunt imperitioribus.
Neque desunt ex hoc
genere qui futura quoque
praedicant consultis as¬
tris 7), ac miracula plus
quam magica pollicean¬
tur, et inveniunt homines fortunati, qui haec quoque
credant.
Ecceitas (ab ecce!) est praesentia, qualitas eius quod adest. De his
vide infra.
Scholasticorum doctrinam exposuerunt apud Francogallos Hauréau
(1850 et 1880), et Ad. Franck in Dict. des scienc. phil. 1875; apud
Germanos Stöckl (1864—67), Werner (1881—83), Erdmann (1878), ses¬
centi alii; Elementa Logices Aristoteleae illustravit Trendelenburg
(ed. IX) 1892.
6) Melius scripsisset caliginem. Cf. Cic. Tusc. Disp. V. 2, 6 cum III.
34, 82.
7) Astrologos saepius irridet E.: velut se aliquot huius artis profes¬
sione claros consuluisse de pugna inter melioris literaturae professores
Lovanienses et veteris inscitiae patronos, eosque mali causam in anni
superioris eclipsim retulisse, P. Mosellano narrat in Ep. 380, P. 405 B.