altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen
sua philautia beatos reddit, dum tribus ?) instructi
syllogismis, incunctanter audent quavis de re, cum
quovis manum conserere, Caeterum pertinacia reddit
9) Tres i. q. perpauci, ut saepius apud poetas Latinos.
10) Il. V. 785 et Iuv. XIIL 112.
Sub hos prodeunt Philosophi, barba
pallioque !) verendi, qui se
solos sapere praedicant,
reliquos omnes mortales,
umbras volitare ?). Quam 41
vero suaviter delirant, cum
innumerabiles aedificant
mundos, dum solem, dum
lunam, stellas, orbes, tan- ~m HN BAD S
quam pollice filove meti- as e
untur, dum fulminum,
ventorum, eclipsium ac ceterarum inexplicabilium re¬
rum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, per¬
inde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secre¬
1) Barbam (sapientem Hor. Sat. II. 3, 35) et pallium invenies in
festiva de Herode Attico narratiuncula apud Gellium Di, 2
2) Ex Od. X. 494 colligitur, Tiresiae vel mortuo Proserpinam mentem
dedisse, solus uti saperet reliquis umbris volitantibus, unde Ad, ,,Solus
sapit” II 3, 53 (P. 506 E).