OCR
112 interim Natura cum suis conjecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. Ii, cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur : cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant 3), vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi 4), tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias , quidditates, ecceitates 5) videre- se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. 3) Hor. Sat. II. 3, 50. 4) Dum peregre est animus sine corpore velox. Hor. Ep. I. 12,713, 5) Haec continentur doctorum qui dicuntur scholasticorum doctrina , de qua agere longum est et me hanc medii aevi sapientiam dialecticarum captionum plenissimam non satis callere libens fateor. Quamobrem pauca tantum adnotabo quotiens incidero in portenta verborum — Listrius mihi auctor est — a recentioribus Theologis excogitata. Ad hunc locum hoc satis esto. Ex quo tempore Cynici et Stoici Platonis de ideis doctrinam impugnaverunt, eaedem res identidem in quaestionem vocabantur a Neo-Platonicis et Ecclesiae Christianae doctoribus, unde saec. fere XI Philosophia quaedam Christiana, Scholastica quae dicitur, est exorta, cuius quasi tessera erat ,,Credo ut intelligam”, quibus verbis Anselmus usus est. Occupati in spinis partiendi et definiendi et plane non dubitantes, quin nulla controversia esset inter Ecclesiae dogmata et Aristotelis philosophiam, qualis undecunque ad eorum notitiam pervenerat, in duas scholas Realium et Nominalium discesserunt. Ex his fuit Roscellinus, qui ##éversalia nomina tantum rerum et flatum vocis esse pronuntiavit, cum illis duce Platone universalia ante rem esse constaret. Forma est el006, opposita Yay, quae party (materia prima) opponitur Way écyáry (materiae secundae). Quidditas, i.q. (9rep) réde rs et forma substantialis, ut barbaram vocem barbare explicem, significat qualitatem essentialem et distinctivam rei cuiusdam;