leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad
rem pertinentes, dumque glossematis glossemata By;
opiniones opinionibus cumulan¬
tes, efficiunt ut studium illud
omnium difficillimum esse vide¬
atur. Quicquid enim laboriosum,
idem protinus et praeclarum
existimant. Adjungamus his dia¬
lecticos ac sophistas, hominum
genus quovis aere Dodonaeo 4)
loquacius, ut quorum unusqui¬
vis 5) cum vicenis dilectis mu¬
lieribus garrulitate decer¬
À tare possit, feliciores
dF tamen futuri, si tantum
linguaces 6) essent, non
etiam rixosi, adeo ut de
lana caprina 7) pertinacissime digladientur *), et nimium
3) Quid apud veteres essent, docuit Quintilianus (Inst. Or. I. 8, 15):
Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius
(grammatici) professionis diligentia est. — Apud Ictos tamen Glossa¬
tores ii sunt qui adnotationibus inter lineas vel in margine scriptis ab
ineunte saeculo XIImo, auctore Irenaeo Icto Bononiensi, Corpus Turis
Iustinianei illustrabant, quorum glossae saec. XIV vel vim legis habe¬
bant, ita ut quas partes iuris Romani non tractassent, apud iudices non
valerent, unde illud „Quicquid non agnoscit glossa, nec agnoscit curia”.
4) In hominem dici consuevit improbae atque importunae loquaci¬
tas. AU, L 1; 7E. 289),
5) Cicero scribit guivis unus. Vid. Brutus, 93. 320.
6) Tantum apud Gell. I. 15 extr.
7) Ad. I. 3, 53 (P. 133 D).
8) Verbum Ciceronianum, quo haud scio an Platonis TRIAL ETV
(De off. 1, 9, 28) reddatur.