OCR
IIO leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata By; opiniones opinionibus cumulantes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur. Quicquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adjungamus his dialecticos ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo 4) loquacius, ut quorum unusquivis 5) cum vicenis dilectis mulieribus garrulitate decerÀ tare possit, feliciores dF tamen futuri, si tantum linguaces 6) essent, non etiam rixosi, adeo ut de lana caprina 7) pertinacissime digladientur *), et nimium L _— >I a. + D ISN "= N 3) Quid apud veteres essent, docuit Quintilianus (Inst. Or. I. 8, 15): Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius (grammatici) professionis diligentia est. — Apud Ictos tamen Glossatores ii sunt qui adnotationibus inter lineas vel in margine scriptis ab ineunte saeculo XIImo, auctore Irenaeo Icto Bononiensi, Corpus Turis Iustinianei illustrabant, quorum glossae saec. XIV vel vim legis habebant, ita ut quas partes iuris Romani non tractassent, apud iudices non valerent, unde illud „Quicquid non agnoscit glossa, nec agnoscit curia”. 4) In hominem dici consuevit improbae atque importunae loquacitas. AU, L 1; 7E. 289), 5) Cicero scribit guivis unus. Vid. Brutus, 93. 320. 6) Tantum apud Gell. I. 15 extr. 7) Ad. I. 3, 53 (P. 133 D). 8) Verbum Ciceronianum, quo haud scio an Platonis TRIAL ETV (De off. 1, 9, 28) reddatur.