OCR Output

109

lent philosophi loqui, alpha aut beta ”) librum inscribas.
Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, car¬
minibus, encomiis sese vicissim laudant, stulti stultos ,
indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alcaeus,
ille hujus Callimachus ): ille huic est M. Tullio superior,
hic illi Platone doctior. Nonnunquam etiam antagonis¬
tam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hinc

Scinditur incertum studia in contraria vulgus™),
donec uterque dux re bene gesta victor discedit, uter¬
que triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti
sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo
beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus
quidem suos triumphos commutaturi. Quanquam docti
quoque interim, dum haec magna cum animi volup¬
tate rident et aliena fruuntur insania, non paulum
mihi debent et ipsi, quod inficiari non possunt, nisi
sint omnium ingratissimi,

17) Morem Aristotelis et mathematicorum secutus qui litteris pro
numeris signisve utuntur. Cf. ,,Litteris velut in acie dispositis” in Cap. LIT.

18) Hor. Ep. II. 2, 99.
19) Ex Aen. Verg. II 39.

CAPUT DE
Inter eruditos Jureconsulti sibi vel primum vindi¬
cant locum !) neque quisquam alius aeque sibi placet,
dum Sisyphi 2) saxum assidue volvunt, ac sexcentas

1) ,,Haudquaquam in postremis habenda est Iurisprudentia. Verum
hinc quoque multos deterret... interpretum non tantum loquacitas sed
inexplicabilis etiam opinionum turba.” Eccles. Tom. V. p. 854 A.

2) Ex Ad. huc pertinent Saxum volvere (II. 3, 40, P. 535 F) et
Sisyphi artes (III. 7, 25, P. 889 D).