OCR Output

108

lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi
placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur
in turba, ovrds éorw 6 dewds éxeivos “), cum apud bi¬
bliopolas prostant, cum in omnium paginarum fron¬
tibus leguntur tria nomina ”), praesertim peregrina,
ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem,
quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis
cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a
quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indocto¬
rum diversa palata ®). Quid quod ea ipsa nomina non
raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur?
Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum *) aut
Laertem: hic Polycratem, ille Thrasymachum *) sese
nominari gaudet; ut nihil jam referat, etiam si cha¬
maeleonti aut cucurbitae !), sive, quemadmodum so¬

11) De Demosthene, gloriae cupidissimo,

in quem Il. XI. v. 654 torquebant:
desvòs &vip TAXa xev xæ Avartiov aitiswro,

CE- Hor C. IV. 3 22 et Pers, Sat: 1. 28.

12) Tria nomina nobiliorum, Auson. Id. XI. 80. Cf. Iuv. S.v. 127,
ubi „tanquam habeas tr. n.” de homine libero.

13) Hor. Ep- IL 2, 6r.

14) Videtur Erasmiani calami lapsus: putat Sthenelum, Diomedis
sodalem, ex Il. II. 564 et XXIII. 511.

15) Non Samiorum regem sed Atheniensem sophistam , quem propter
Busiridem laudatum reprehendit Isocrates, significat E., quandoquidem
una cum Thrasymacho Calchedonio, sophista Gorgiae aequali, me¬
morat.

16) In Ad. III. 4, 1 (P. 805 F) haec: Competit adagium (,,Chamae¬
leonte mutabilior”’) in hominem versipellem, sive inconstantem ac pro
tempore se vertentem in omnem habitum. Invenitur ,,Cucurbitas lippis”
Ad, II. 1, 76 (P. 436C), sed malim legentem delegatum ad ,,Cucur¬
bitae caput habet” quod proverbium Apuleius habet in Met. I. 15,
Erasmus vero non recepit.