mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, os¬
tendunt, nonum in annum premunt, nec unquam
sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem,
eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis, som¬
nique rerum omnium dulcissimi ?) tanta jactura, tot
sudoribus, tot crucibus. Adde nunc valetudinis dis¬
pendium, formae perniciem, lippitudinem !°), aut etiam
caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum ab¬
stinentiam, senectutem praeproperam, mortem prae¬
maturam, et si qua sunt alia ejusmodi. Tantis malis
sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut
altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto
delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum ut¬
cunque visum est animo, quicquid in calamum inci¬
dit, vel somnia sua, statim litteris prodit levi dun¬
taxat chartarum jactura, non ignarus futurum, ut
quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id
est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim
est negotii, treis illos doctos, si tamen ca legerint,
contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapi¬
entum calculus, in tam immensa reclamantium turba?
Sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt,
et alieno magnoque partam labore gloriam, verbis
in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbi¬
trentur futurum, ut etiamsi maxime coarguantur
plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim