OCR
108 lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, ovrds éorw 6 dewds éxeivos “), cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium paginarum frontibus leguntur tria nomina ”), praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa palata ®). Quid quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum *) aut Laertem: hic Polycratem, ille Thrasymachum *) sese nominari gaudet; ut nihil jam referat, etiam si chamaeleonti aut cucurbitae !), sive, quemadmodum so 11) De Demosthene, gloriae cupidissimo, in quem Il. XI. v. 654 torquebant: desvòs &vip TAXa xev xæ Avartiov aitiswro, CE- Hor C. IV. 3 22 et Pers, Sat: 1. 28. 12) Tria nomina nobiliorum, Auson. Id. XI. 80. Cf. Iuv. S.v. 127, ubi „tanquam habeas tr. n.” de homine libero. 13) Hor. Ep- IL 2, 6r. 14) Videtur Erasmiani calami lapsus: putat Sthenelum, Diomedis sodalem, ex Il. II. 564 et XXIII. 511. 15) Non Samiorum regem sed Atheniensem sophistam , quem propter Busiridem laudatum reprehendit Isocrates, significat E., quandoquidem una cum Thrasymacho Calchedonio, sophista Gorgiae aequali, memorat. 16) In Ad. III. 4, 1 (P. 805 F) haec: Competit adagium (,,Chamaeleonte mutabilior”’) in hominem versipellem, sive inconstantem ac pro tempore se vertentem in omnem habitum. Invenitur ,,Cucurbitas lippis” Ad, II. 1, 76 (P. 436C), sed malim legentem delegatum ad ,,Cucurbitae caput habet” quod proverbium Apuleius habet in Met. I. 15, Erasmus vero non recepit.