OCR
107 mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, ostendunt, nonum in annum premunt, nec unquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis, somnique rerum omnium dulcissimi ?) tanta jactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem !°), aut etiam caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia ejusmodi. Tantis malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum utcunque visum est animo, quicquid in calamum incidit, vel somnia sua, statim litteris prodit levi duntaxat chartarum jactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ca legerint, contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium turba? Sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbitrentur futurum, ut etiamsi maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim 9) Ex Moschi reliq. I (Eùpdry) 3: Urvos Ure yauniwy wéarrog BAshdposow ediCwv x, Tr. À. 10) Ab Horatio inde, timente ne Maecenas putaret se lippi Crispini scrinia compilasse (Sat. L 1, 120), omnes fere qui scribendi studio flagrabant, lippi habiti sunt.