titiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis
is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit 5):
Quodque apud Quintilianum €), hujus ordinis longe
principem, caput est de risu vel
iliade prolixius : tantumque stul¬
titiae tribuunt, ut saepenumero,
quod nullis argumentis dilui pos¬
sit, risu tamen eludatur. Nisi si
quis hoc arbitretur ad Stulti¬
tiam non pertinere, ridiculis di¬
ctis excitare cachinnos, idque
arte. Hujus farinae sunt et isti,
qui libris edendis famam im¬
NN ;
SS" mortalem aucupantur, Hi cum
SN
S TS
= S bent, tum praecipue qui me¬
3 ras nugas chartis illinunt’).
Nam qui erudite ad paucorum doctorum judicium
scribunt, quique nec Persium nec Laelium 8) judicem
recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati
videntur, ut qui sese perpetuo torqueant: addunt,
5) Auctor ad Herennium I. 6, 10: Si (auditores) defessi erunt au¬
diendo, ab aliqua re quae risum movere possit exordiemur cet.
6) Est 1. VI. Inst. Or. c. 3, ubi multa quoque Ciceroniana.
7) Hor. Sat. Ta 30;
8) Cic. de orat. II. 6, 25: Nam ut C. Lucilius homo doctus et per¬
urbanus dicere solebat ea, quae scriberet, neque se ab indoctissimis
neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri
plus fortasse, quam ipse; de quo etiam scripsit: Persium non curo legere;
hic enim fuit, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctis¬
simus; Zaelium Decumum volo, quem cognovimus virum bonum et
non illiteratum, sed nihil ad Persium cet.