OCR Output

105

excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet
inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis
forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum
labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an
stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo
fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui
longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem
suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare.

CAPU ESL;

Minus mihi debent Poétae, tametsi vel ex professo
meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet
proverbium !), quorum omne studium non alio perti¬
net, quam ad demulcendas stultorum aures, idque
meris nugamentis ?), ac ridiculis fabulis. Et tamen his
freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immor¬
talitatem, et Diis parem vitam, tum aliis eandem pro¬
mittant *). Huic ordini prae caeteris familiares Draauria
xæ Koraxiz, nec ab ullo mortalium genere color neque
simplicius, neque constantius. Porro Rhetores, quan¬
quam nonnihil illi quidem praevaricantur, colludunt¬
que cum philosophis, tamen hos quoque nostrae facti¬
onis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit,
quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa
de jocandi ratione conscripserunt +). Atque adeo stul¬

1) Proverbium ex Lucian. drèp eixdvwy c. 18: waaaids org 6 Adyos
*Aveubdvou: elva: moyrèc na ypabéac. Ad. IIL. 1, 48 (P. 727 D).

2) Pro zugis unus habet Apul. Met. I. 25 de vilibus pisciculis.

3) Ut Horat. C. IV. 8, 28 et 9, 25 et III. 30.

4) De ioco et facetiis Cic. de Or. II c. 54.