OCR Output

104

lapsus sit, idque forte-fortuna hic oculatior deprehen¬
derit, ‘Hp&xAe16 !), quae protinus tragoediae, quae
digladiationes, quae convitia, quae invectivae? Male
propitios habeam omnes Grammaticos, si quid men¬
tior. Novi quendam roaureyweraroy, graecum, latinum ,
mathematicum, philosophum, medicum, xæ) ræðræ
Bæsiaxòv, jam sexagenarium, qui caeteris rebus omis¬
sis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in
grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam¬
diu liceat vivere, donec certo statuat, quomodo dis¬
tinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus
nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare
valuit. Perinde quasi res sit bello quoque vindicanda,
si quis conjunctionem faciat dictionem ad adverbiorum
jus pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint
grammaticae quot grammatici, imo plures, quando¬
quidem Aldus meus ") unus, plus quinquies gram¬
maticam dedit, hic nullam omnino quantumvis barbare
aut moleste scriptam praetermittit, quam non evolvat,

13) Hercules est deus averruncus.

14) Aldus Manutius familiae unius in paucis arte typographica cla¬
rae, anno fere 1448 haud procul ab urbe Roma natus, unde ei Ro¬
mano quoque cognomen inditum est, post studia Latina Romae et
Graeca Ferrarae exacta Venetiis anno 1485 officinam condidit. Erasmi
anno 1508 hospitio excepti et alia opera et Adagia edidit. Hic locus,
cui ,,Opulentia sordida” ex colloquiis addi possit, adversariis J. C. Sca¬
ligero et Alberto Pio, Carporum comiti, causa extitit cur beneficiorum
hospitalium immemorem Erasmum fuisse arguerent. Cf. omnino, ne lon¬

7 D
gus sim, P.

de Nolhac, Erasthe en Italie, nova-non altera-editio p.

31—52 et additamenta p. 133, ubi fontium quoque summa est ubertas.

Operae pretium est exscribere, iam (p. 134) omni dubio maius esse
, 34,

Erasmum Venetiis habitasse ,,A Sancto Paterniano over appresso del

Ponte di Rialto”.