OCR
105 excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare. CAPU ESL; Minus mihi debent Poétae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium !), quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis ?), ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immortalitatem, et Diis parem vitam, tum aliis eandem promittant *). Huic ordini prae caeteris familiares Draauria xæ Koraxiz, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro Rhetores, quanquam nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de jocandi ratione conscripserunt +). Atque adeo stul 1) Proverbium ex Lucian. drèp eixdvwy c. 18: waaaids org 6 Adyos *Aveubdvou: elva: moyrèc na ypabéac. Ad. IIL. 1, 48 (P. 727 D). 2) Pro zugis unus habet Apul. Met. I. 25 de vilibus pisciculis. 3) Ut Horat. C. IV. 8, 28 et 9, 25 et III. 30. 4) De ioco et facetiis Cic. de Or. II c. 54.