OCR Output

103

unt. Jam adde et hoc voluptatis genus, quoties isto¬
rum aliquis Anchisae matrem 8) aut voculam vulgo
incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit,
puta bdubseguam, bovinatorem aut manticulatorem *),
aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum
litteris, alicubi effoderit: o Jupiter, quae tum exulta¬
tio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel
Africam devicerint, vel Babylonas !) caeperint. Quid
autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos
suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur,
jam plane Maronis animam in suum pectus demi¬
grasse credunt "). At nihil omnium suavius, quam
cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac miran¬
tur, vicissimque scabunt ”). Quod si quis alius verbulo

pem locum inter Grammaticos tenuit. Arrogantia fuit tanta ut M. Var¬
ronem porcum appellaret et secum natas et morituras litteras iactaret.
Plura praebet Sueton. de ill. Gramm. c. 23. Aelius Donatus, gram¬
maticus et rhetor medio saec. IV Romae docuit eiusque discipulorum
in numero D. Hieronymus fuisse fertur. Praeter Commentarios in
Terentium et Vergilium scripsit grammaticam, medio aevo adeo om¬
nium manibus tritam, ut Donati nomine ipsa grammatica insigniretur
eiusque libelli in ligno exarati librorum aeneis typis excusorum quasi
duces extiterint.

8) Sic quoque de Priami matre ignota quaerentium grammaticorum
stultitia exagitabatur.

9) Bubs. i. q. bubulcus apud Apul. Metam. VIII in.

Lucilius tergiversatorem ,,bovinatorem” dicit Gell. XI. 7, 9. Mant. —,
quod teste Festo, debetur Pacuvio, Ennii ex sorore nepoti — i. q.
Bæagyriorópog, qui manticas, crumenas scrutatur ut nummos auferat.
(Manticulator v. 376 Ribbeck, Trag. lat. rel.)

10) De rebus arduis saepius apud Lucianum , ut Nav. sive Vota c. 39.

11) Quemadmodum Ennius credebat Homeri animam in suum pectus
demigrasse.

12) „Mutuum muli scabunt”, ubi improbi atque illaudati se vicissim
mirantur ac praedicant. Ad. I. 7, 96 (P. 300 A).