nescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore
paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit,
ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi
placent, dum pavidam turbam minaci vultu voceque
territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt
miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu sae¬
viunt, asinum illum Cumanum 5) imitantes. Interim
sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amari¬
cinum £) olet, miserrima
illa servitus regnum esse
putatur, adeo ut tyran¬
nidem suam nolint cum
Phalaridis aut Dionysii
imperio commutare. Sed
longe etiam feliciores
sunt, nova quadam doc¬
trinae persuasione, Si¬
quidem cum mera deli¬
ramenta pueris incul¬
cent, tamen Dii boni,
quem non illi Palaemo¬
nem, quem non Dona¬
tum prae sese contem¬
nunt 7)? idque nescio
quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis
et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faci¬
5) Ad. Li 7, 12-(Peees C) et 1 9, 66:(P. 137 D).
6) Amaracinum scribendum, quale est apud Gellium (Praef. 19) et
in Ad. L 1,.38 (Pi 185.D)
7) Remmius Palaemon, libertinus, imperantibus Tiberio et Claudio
litteras docuit Romae, ubi, quamquam omnibus vitiis infamis, princi¬