OCR
102 nescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam minaci vultu voceque territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum 5) imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amaricinum £) olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, adeo ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam doctrinae persuasione, Siquidem cum mera deliramenta pueris inculcent, tamen Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese contemnunt 7)? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faci5) Ad. Li 7, 12-(Peees C) et 1 9, 66:(P. 137 D). 6) Amaracinum scribendum, quale est apud Gellium (Praef. 19) et in Ad. L 1,.38 (Pi 185.D) 7) Remmius Palaemon, libertinus, imperantibus Tiberio et Claudio litteras docuit Romae, ubi, quamquam omnibus vitiis infamis, princi