Hic, quicquid undecunque potest corradere, id totum
ventriculo donat 3), paulo post fortiter esuriturus.
Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alie¬
nis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negli¬
gunt. Est qui versuris, at¬
que aere alieno divitem se
esse putat, mox decoctu¬
rus *), Alius nihil arbitratur
felicius, quam si ipse pau¬
per haeredem locupletet.
Hic ob exiguum, idque in¬
certum lucellum, per omnia
maria volitat, undis ac ven¬
tis vitam committens, nulla
pecunia reparabilem. Ille
mavult bello divitias quae¬
rere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui cap¬
tandis orbis senibus putant quam commodissime ad
opes perveniri 5). Neque desunt, qui idem malint
deamandis beatis ë) aniculis aucupari. Quorum utrique
tum demum egregiam de se voluptatem Diis specta¬
toribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant,
arte deluduntur 7). Est omnium stultissimum ac
sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem
omnium sordidissimam tractent, idque sordidissi¬