quanti me faciant, maximi pariter ac minimi. At non
quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem per¬
longum, verum insignium tantum, unde reliquos facile
sit aestimare. Quid enim attinet, de vulgo plebecu¬
laque commemorare, quae citra controversiam tota
mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat,
tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Demo¬
criti ad tantos risus suffecerint: quanquam illis ipsis
Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin
etiam incredibile sit dictu, quos risus, quos ludos,
quas delitias homunculi quotidie praebeant superis.
Nam hi quidem horas illas sobrias et antemeridianas
jurgiosis consultationibus, ac votis audiendis imparti¬
unt, Caeterum ubi jam nectare madent, neque lubet
quicquam serium agere, tum qua parte coelum quam
maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus,
quid agitent homines speculantur. Nec est aliud specta¬
culum illis suavius. Deum immortalem , quod theatrum
est illud, quam varius stultorum tumultus !)? Nam ipsa
nonnunquam in Deorum poëticorum ordinibus consi¬
dere soleo. Hic deperit in mulierculam, et quo minus
adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non
uxorem, Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus
velut Argus observat. Hic in luctu, papae, quam stulta
dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui lu¬
ctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum ?).