mis rationibus, qui cum passim mentiantur, pejerent,
furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos
sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro
revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mi¬
rentur istos, ac venerabiles 9?) palam appellent, nimi¬
rum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula
redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus
usque adeo omnia videntur esse communia !°), ut quic¬
quid usquam incustoditum nacti fuerint, id, velut
haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui
votis ") tantum divites sunt, et jucunda quaedam sibi
fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant.
Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter
esuriunt ©). Hic festinat quicquid habet profundere,
ille per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit
populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona
pars lites nunquam finiendas agitat, et hinc atque
hinc certatim contendunt, ut prorogatorem judicem,
et collusorem ditent advocatum !). Hic rebus novandis
studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hiero¬
8) Mercatura temporibus liberae reipublicae non satis digna honesto
cive Romano putabatur, nedum equite, sed a faece plebis, libertinis
exercebatur. Cf. Cic. de off. I. 42. Plura praebet Ernesti in Clay. Cic.
s. v. negotiator, — Augustinum in libro de poenitentia scripsisse ,,mer¬
catores et milites poenitentiam agere non posse” Listrius nobis auctor est.
G) Vocant veneratili mercadanti, quod hi largius dent.
IO Ad. L 1, 1 (P. 13)
11) Ut apud Lucianum in Dialogo, qui inscribitur: Navigia sive Vota.
12) „Aiunt Venetiis multos huius modi patricios esse” (L.). Nec
tamen soli id peccant urbis Adriaticis in undis cives!
13) Iudex prorogat, differt sententiam, ut quaestum ex lite faciat;
colludere sive praevaricari dicitur causae patronus, qui clam stet ac
sentiat cum adversario.