sunt homines. Nec jam usque adeo stulta sum, ut
saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae
cultui nostro nonnunquam officiunt, cum a stupidis,
et pinguibus istis, signa pro Divis ipsis adorantur By:
Nobis interim usu venit, quod solet iis, qui a vicariis
suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot
sunt mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes,
etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis
invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur,
idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus 9)
in Cypro Venus !), Argis Juno !!), Athenis Minerva ®),
in Olympo™) Jupiter, Tarenti Neptunus ™), Lampsaci
Priapus !), modo mihi communiter orbis omnis longe
potiores victimas assidue praebeat.
8) Erasmi de his sententiam expositam invenies in Mil. Christ. Ench.
Tom. V. 32 F, Symb. Catech. V. 1187 B et C, Mod. orandi V. 1120 F.
9) Cur Phoebus? Respondebit Plinius (H. N. II. 62) »Rhodi et
Syracusis ait, nunquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora sol
cernatur”, atque ita recte explicabimus ,,Claram R.” in Hor. C. I. Wil.
10) Hor. O L3, f.
t Hor O. 17,8:
12er OL N
13) Strabone auctore (VIII. C. 3, p. 356) in Elide sunt montes
Olympus et Ossa, eodem nomine quo Thessalici.
14) Hor. C. I. 28, 29.
15) Verg. Georg. IV. 111.
Atque si cui videor haec audacius quam verius di¬
cere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspicia¬
mus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et