OCR
97 quanti me faciant, maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet, de vulgo plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quanquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos risus, quos ludos, quas delitias homunculi quotidie praebeant superis. Nam hi quidem horas illas sobrias et antemeridianas jurgiosis consultationibus, ac votis audiendis impartiunt, Caeterum ubi jam nectare madent, neque lubet quicquam serium agere, tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum immortalem , quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultus !)? Nam ipsa nonnunquam in Deorum poëticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit in mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem, Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hic in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum ?). 1) Multa in hoc capite hausit E. ex Luciani Icaromenippo, in quo dialogo — ab eo Latine reddito — Menippus narrat, quomodo rerum terrestrium pertaesus in caelum contendere ausus sit quaeque divina et humana in illis regionibus superioribus viderit. Cf. Pers. Sat. V. 52. SIAT 9, 10 (P. 3360).