omnes. Item si quis sit Divus fabulosior 3) et poëti¬
cus, quod si exemplum requiris, finge hujus generis
Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, videbi¬
tis hunc longe religiosius coli, quam Petrum aut
Paulum aut ipsum etiam Christum. Verum haec non
hujus sunt loci. Jam quanto minoris constat haec
felicitatis accessio! Quandoquidem res ipsas aliquoties
magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti
grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen
tantundem, aut amplius etiam ad felicitatem condu¬
cat. Age si quis putribus vescatur salsamentis, quo¬
rum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic
ambrosiam sapiant 4), quaeso, quid interest ad felici¬
tatem? Contra, si acipenser
alicui nauseam sapiat, quid
referet ad vitae beatitudi¬
nem? Si cui sit uxor egre¬
gie deformis, quae tamen
marito, vel cum ipsa Ve¬
nere certare posse videatur,
nonne perinde fuerit, ac si
vere formosa foret? Si quis
tabulam minio lutoque male
oblitam, suspectet, ac de¬
miretur, persuasum habens,
Apellis aut Zeuxidis 5) esse picturam, nonne felicior
3) Non quod sancti non sint, sed eos esse vult de quibus multae
fabulae circumferantur, ut Horatius hoc adiectivo utitur de Hydaspe
et de palumbibus (C. I. 22, 7 et III. 4, 9).
4) Cf. Cic. de Fm. B èt M. IL 8, 24 et Hor. Sat. IL 2, 4x.
5) Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles