OCR Output

89

mutuum muli scabunt 3)? Ut ne dicam interim hanc
esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, ma¬
jorem medicinae, maximam poéticae: denique hanc
esse totius humanae consuetudinis mel et condi¬
mentum *),

3) Dicitur de improbis atque illaudatis, qui se vicissim mirantur ac
praedicant. Ad. I. 7, 96 (P. 300 A).
4) Ut demonstrat Socrates in Plat. Gorg. P. 463 A.

CABUT XIV.

Sed falli, inquiunt, miserum est, imo non falli,
miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus
ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex
opinionibus ea pendet !): Nam rerum humanarum
tanta est obscuritas varietasque, ut nihil dilucide sciri
possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis
meis, inter philosophos quam minimum insolentibus ?).
Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vi¬
tae jucunditati. Postremo sic sculptus est hominis
animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur.
Cujus rei si quis experimentum expositum et obvium
quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid
serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes.
Quodsi clamator ille (lapsa sum, declamator dicere
volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabel¬
lam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant

I) Aogacriv wird &AN où yvworèy deîv Aéyecbas. Plato de Rep.
V. 479 D.
2) Cf. praeter alios, Cic. de Orat. IL 10, 42.