OCR
we US 90 omnes. Item si quis sit Divus fabulosior 3) et poëticus, quod si exemplum requiris, finge hujus generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, videbitis hunc longe religiosius coli, quam Petrum aut Paulum aut ipsum etiam Christum. Verum haec non hujus sunt loci. Jam quanto minoris constat haec felicitatis accessio! Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantundem, aut amplius etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant 4), quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae tamen marito, vel cum ipsa Venere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere formosa foret? Si quis 2 tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis 5) esse picturam, nonne felicior 3) Non quod sancti non sint, sed eos esse vult de quibus multae fabulae circumferantur, ut Horatius hoc adiectivo utitur de Hydaspe et de palumbibus (C. I. 22, 7 et III. 4, 9). 4) Cf. Cic. de Fm. B èt M. IL 8, 24 et Hor. Sat. IL 2, 4x. 5) Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles