OCR Output

OI

etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno
emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis
percepturus? Novi ego quendam mei nominis 8), qui
novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit,
persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo
veras .ac nativas esse, verum etiam singulari atque
inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae,
cum vitro non minus jucunde pasceret et oculos et
animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesau¬
rum, conditas apud sese servaret? Maritus interim
et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur,
nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam
si magno empta donasset. Num quid interesse cense¬
tis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum
rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil
desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem
illum, qui specum egressus, veras res aspicit 7)? Quod
si Mycillo Lucianico dives illud et aureum somnium
perpetuo somniare licuisset, nihil erat, cur aliam
optaret felicitatem *). Aut nihil igitur interest, aut si

Cous, Olympiade CXII. Plin. H. N. XXXV. 36, 17 ($ 22 origo pro¬
verbii „nulla dies sine linea” ab eo repetitur). Zeuxis Heracleotes
(t 397) in c. 36 eiusdem libri memoratur.

6) L. affirmat eum loqui de quopiam, cui nomen fuerit Moro.

7) Socratis illa una in ‘paucis clarissima narratio de hominibus in
specu cervices et crura vinctis, neque quicquam praeter umbras viden¬
tibus, extat in L. VII init. Plat. de Rep. — Saepius ad hunc locum
respicit E. et infra et in Enarr. in Psalm. 38 (Tom. V. p. 453 A) et
in Mil. Christ. Enchir. (Tom. V. 40 B) ubi haec:

»Vulgus sunt quicunque in specu illo Platonico vincti suis affecti¬
bus inanes rerum imagines pro verissimis rebus admirantur.”

8) Iam initio Dialogi qui Somnium sive Gallus inscribitur, Micyllus