OCR
OI etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis percepturus? Novi ego quendam mei nominis 8), qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras .ac nativas esse, verum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum vitro non minus jucunde pasceret et oculos et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas apud sese servaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem illum, qui specum egressus, veras res aspicit 7)? Quod si Mycillo Lucianico dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat, cur aliam optaret felicitatem *). Aut nihil igitur interest, aut si Cous, Olympiade CXII. Plin. H. N. XXXV. 36, 17 ($ 22 origo proverbii „nulla dies sine linea” ab eo repetitur). Zeuxis Heracleotes (t 397) in c. 36 eiusdem libri memoratur. 6) L. affirmat eum loqui de quopiam, cui nomen fuerit Moro. 7) Socratis illa una in ‘paucis clarissima narratio de hominibus in specu cervices et crura vinctis, neque quicquam praeter umbras videntibus, extat in L. VII init. Plat. de Rep. — Saepius ad hunc locum respicit E. et infra et in Enarr. in Psalm. 38 (Tom. V. p. 453 A) et in Mil. Christ. Enchir. (Tom. V. 40 B) ubi haec: »Vulgus sunt quicunque in specu illo Platonico vincti suis affectibus inanes rerum imagines pro verissimis rebus admirantur.” 8) Iam initio Dialogi qui Somnium sive Gallus inscribitur, Micyllus