OCR
89 mutuum muli scabunt 3)? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, majorem medicinae, maximam poéticae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et condimentum *), 3) Dicitur de improbis atque illaudatis, qui se vicissim mirantur ac praedicant. Ad. I. 7, 96 (P. 300 A). 4) Ut demonstrat Socrates in Plat. Gorg. P. 463 A. CABUT XIV. Sed falli, inquiunt, miserum est, imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet !): Nam rerum humanarum tanta est obscuritas varietasque, ut nihil dilucide sciri possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus ?). Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vitae jucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cujus rei si quis experimentum expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes. Quodsi clamator ille (lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant I) Aogacriv wird &AN où yvworèy deîv Aéyecbas. Plato de Rep. V. 479 D. 2) Cf. praeter alios, Cic. de Orat. IL 10, 42.