OCR Output

88

res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui
rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoven¬
tur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere:
quod multo secus sese habere, vel brutorum animan¬
tium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane
adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro
blandius? At hoc quid est homini magis amicum?
Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel
irritabiles pardi 1) magis ad vitam hominum conducere
videntur, Quanquam est omnino perniciosa quaedam
adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros
in perniciem adigunt. Verum haec mea ab ingenii
benignitate candoreque quodam proficiscitur, multo¬
que virtuti vicinior est, quam ea quae huic opponitur,
asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius *),
gravisque. Haec dejectiores animos erigit, demulcet
tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos,
aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, con¬
ciliatos retinet. Pueritiam
ad capessenda studia lite¬
rarum allicit, senes exhila¬
rat, principes citra offen¬
sam sub imagine laudis et
admonet et docet. Insumma
facit, ut quisque sibi ipse
sit iucundior et charior, quae quidem felicitatis pars
est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum

1) Solo sexu a panthera, cum mas sit, differre narrat Plin. H. N.
VIL 23
2) Hor. Ep. I. 18, 6.