OCR
84 Ostendunt undique sculptas et pictas Majorum imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant, signis deteriores. Et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsum vitam agunt. Neque desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat. Cum hic quavis simia deformior, sibi plane Nireus?) videtur? Alius simulatque treis lineas circino duxerit, prorsum Euclidem 4) sese putat: hic dvog mpog Aupay, et quo deterius, nec ille sonat, quo mordetur gallina marito 5), tamen alterum Hermogenem esse se credit £). Est autem illud longe suavissimum insaniae genus, quo nonnulli, quicquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter, atque suo gloriantur. Qualis 3) Praeter Il. IL 671, cf. Luc. dial. mort. 25. 4) Ad annum fere 300 Alexandriae Ptolomaeo Sotere regnante disciplinas mathematicas docere coepit. 5) Gallus gallinaceus nimirum significatur a Iuven. Sat. II. 91. 6) Quem egregium cantorem vocat Hor. Sat. I. 3, 129 (Cf I. 2, 3 et alibi).