OCR
83 atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit! Ad hoc collegium pertinent, qui vivi, qua funeris pompa velint efferri 5), tam diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis hujus spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant. 5). Ch Sen. de: brevi vit. GX extn et Don A, Liggio CAPUT XGL Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere, qui cum nihil ab infimo cerdone !) differant, tamen inani nobilitatis titulo mirum quam sibi blandiuntur. Alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum?) genus suum refert, at. Inv. Sat VIIL 182. 2) Erasmo, cum genus ad hunc referri iocatur, obversatus esse videtur locus Cic. de N. D. II. 42, 110, ubi memoratur: Stella micans radiis, Arcturus [nomine claro. 28