Ostendunt undique sculptas et pictas Majorum ima¬
gines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua
cognomina commemorant, cum ipsi non multum ab¬
sint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant,
signis deteriores. Et tamen hac tam suavi Philautia fe¬
licem prorsum vitam agunt. Neque desunt aeque stulti,
qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt.
Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi
vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris
modis felicissimos efficiat.
Cum hic quavis simia de¬
formior, sibi plane Nireus?)
videtur? Alius simulatque
treis lineas circino duxerit,
prorsum Euclidem 4) sese
putat: hic dvog mpog Aupay,
et quo deterius, nec ille
sonat, quo mordetur gal¬
lina marito 5), tamen alte¬
rum Hermogenem esse se
credit £). Est autem illud
longe suavissimum insa¬
niae genus, quo nonnulli,
quicquid ulli suorum dotis
adest, eo non aliter, atque suo gloriantur. Qualis
3) Praeter Il. IL 671, cf. Luc. dial. mort. 25.
4) Ad annum fere 300 Alexandriae Ptolomaeo Sotere regnante
disciplinas mathematicas docere coepit.
5) Gallus gallinaceus nimirum significatur a Iuven. Sat. II. 91.
6) Quem egregium cantorem vocat Hor. Sat. I. 3, 129 (Cf I. 2, 3
et alibi).