atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a
quanta felicitate repente mortalium animos in quem
tumultum retraxerit! Ad hoc collegium pertinent,
qui vivi, qua funeris pompa velint efferri 5), tam dili¬
genter statuunt, ut nominatim etiam praescribant,
quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot lu¬
ctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum
sit, ut aliquis hujus spectaculi sensus ad ipsos sit
rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver
magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles
creati, ludos aut epulum edere studeant.
5). Ch Sen. de: brevi vit. GX extn et Don A, Liggio
Equidem tametsi propero, tamen haud possum
istos silentio praetercurrere, qui cum nihil ab infimo
cerdone !) differant, ta¬
men inani nobilitatis ti¬
tulo mirum quam sibi
blandiuntur. Alius ad
Aeneam, alius ad Bru¬
tum, alius ad Arctu¬
rum?) genus suum refert,
at. Inv. Sat VIIL 182.
2) Erasmo, cum genus ad
hunc referri iocatur, obversatus
esse videtur locus Cic. de N. D.
II. 42, 110, ubi memoratur:
Stella micans radiis, Arcturus
[nomine claro.