piam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male
divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto
carcere fugit. Alius irato medico ?) a febre revaluit.
Alii potum venenum, alvo soluta, remedio, non exitio
fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam
et impensam luserit è). Alius everso plaustro, equos
incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit.
Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa
stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est
nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales,
quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pe¬
lagus ingredior?
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox, omneis fatuorum evolvere formas,
Omnes stultitiae percurrere nomina possim *).
Usque adeo omnis omnium Christianorum vita istius¬
modi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen
Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non
ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter
haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque
id, quod res est, zon male peribis, si bene vixeris:
peccata redimis, si nummulo addideris odium male¬
factorum, tum lacrymas, vigilias, precationes, jejunia,
ac totam vitae rationem commutaris: Divus hic tibi
favebit, si vitam illius aemulaberis. Haec, inquam,
2) Quaestus enim sui causa morbum diuturniorem maluerat. Ipse
Aesculapius propter auri sacram famem fulmine ictus periisse dicitur
apud Plat. de Rep. 408 C.
3) Mutuatus est hanc narratiunculam ab Ausonio in Epigr. 10.
4) Ex Verg. Aen. VI. 625—627, nisi quod fatuorum evolvere pro
scelerum comprendere et omnes stultitiae pro omnia poenarum scripsit.